COMPRESSIO turbae

COMPRESSIO turbae
COMPRESSIO turbae
apud Petr. Chrylologum, Serm. 86. Posteaquam vidit Dommum in inquisitione persistere, et discipulis incusantibus et turbae compressionem opponentibus, venit in medium. Indigitatur Statio, l. 4. Theb. v. 798.
Illi per dumos et opaca virentibus umbris
Devia pars cingunt, pars arcta plebe sequuntur;
Praecelerantque ducem etc.
Plebs enim sine respectu arctat concursibus inconsultis ipsos Duces: quam ob causam formicis et suibus apte comparantur, in pompam spectandam proruens, e Theocrito, Adoniazusis,
Ω῏ ςθιοὶ ὅςςος ὄχλος πῶς καὶ πόκα τοῦτο περάσαι
Χρὴ τὸ κακὸν; μύρμηκες ἀνήριθμοι καὶ ἄμετροι
----- ἀςθρόος ὄκλος ὠςθεῦνθ᾿ ὥςε ὕες.
Eôdem sensu idem Statius, Epithalamiô Violantillae, l. 1. Sylv. 2. v. 233.
Omnis honos, cumcti veniunt ad limina fasces,
Omnis plebeio teritur praetexta tumultu.
Hîc Eques, hîc iuvenum questus, toga mixta laborat.
Cuiusmodi Compressiones, periculosae Apuleio, Metam. l. 3. noxiae viro cuidam Tianeo, qui hinc ςθλιβίας ἐκ παιδὸς fuit, apud Strabonem, l. 13. imo non paucis perniciosae exstiterunt, ut videre est, 2. Reg. c. 7. v. 20. et ex Historiis profanis palam sit. Hiuc Lictores apud Romanos instituti, qui inconditam turbam Consuli praecedenti undique circumfusam summoverent etc. Vide Casp. Barth. Animadv. ad Statium, d. l. Interim gaudent populosae Urbes hôc copiae suae fecunditatisque argumentô, unde Maria Medicaea Galliae Regina vix quidquam Amstelodami magis mirata est ferturque dixisse, se neque in Italia, neque in Galliis, ne quidem Lutetiae Parisiorum, urbe populosissima, tantam mortalium vim, locô tâm angustô coactam, conspexisse, uti legimus apud C. Barlaeum, in Medicaea. An in Templo Salomonico miraculô factum sit, ut starent arctati et adorarent dilatati, quod Magistri tradunt, viderint alii. De Compressione manus, infra voce Gymnastica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”